- HELENA vel HELENE
- HELENA, vel HELENEins. Atticae, Plin. l. 4. c. 12. ad quam appulit Helena, post captam Toriam, quae et Macris ob longitudinem dicebatur. Hodie Macronsisi Sophiano. Est autem una Sporadum Sunio prom. adiacens. Est etiam fons in Chio, quo se Helena lavit. Steph. Item Pyrenaeis montibus vicinum oppid. Elna hodie, Vasaeo. In Comit. Ruscinonensi, in colle, ad amnem Tech, sub Gallis, ab A. C. 1640. Vix 1. leuc. ab ora maris Mediterr. 3. leuc. Gall. a Perpiniano in Austr. Caucoliberim versus, a quo pari spatio distat. Baudr. Est etiam urbs Bithyniae Procopio, et in Palaestina. Utraque ab Helena Constantini matre aedificata. Vicus denique Atrebatum, apud Sidon. quam nonnulli hodie Hesdin vocari existimant. Vide Hedena.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.